Petri abaelardi epistulae part one: correspondence numbered according to migne



Yüklə 0.74 Mb.
səhifə1/26
tarix11.08.2017
ölçüsü0.74 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   26
PETRI ABAELARDI EPISTULAE

PART ONE: CORRESPONDENCE NUMBERED ACCORDING TO MIGNE

[1] Epistola 01: Historia calamitatum J. Monfrin, ABELARD: HISTORIA CALAMITATUM, J. Vrin: Paris 1978,

62-109.


[2] Epistola 02: Heloise to Abelard J. T. Muckle, Mediaeval Studies 15 (1953), 68-73.

[3] Epistola 03: Abelard to Heloise J. T. Muckle, Mediaeval Studies 15 (1953), 73-77.

[4] Epistola 04: Heloise to Abelard J. T. Muckle, Mediaeval Studies 15 (1953), 77-82.

[5] Epistola 05: Abelard to Heloise J. T. Muckle, Mediaeval Studies 15 (1953), 83-94.

[6] Epistola 06: Heloise to Abelard, on religious life J. T. Muckle, Mediaeval Studies 17 (1955), 241-253.

[7] Epistola 07: Abelard to Heloise, on religious life J. T. Muckle, Mediaeval Studies 17 (1955), 253-281.

[8] Epistola 08: Regula Sanctimonalium T. P. McLaughlin, Mediaeval Studies 18 (1956), 242-297.

[9] Epistola 09: De studio litterarum E. R. Smits, PETER ABELARD: LETTERS IX-XIV (Groningen 1983), 219-237.

[10] Epistola 10: Abelard to Bernard E. R. Smits, PETER ABELARD: LETTERS IX-XIV (Groningen 1983), 239-247.

[11] Epistola 11: Abelard to Abbott Adam and the monks of St. Denis E. R. Smits, PETER ABELARD: LETTERS IX-XIV (Groningen 1983), 249-255.

[12] Epistola 12: Abelard to an anonymous canon E. R. Smits, PETER ABELARD: LETTERS IX-XIV (Groningen 1983), 257-269.

[13] Epistola 13: Abelard to a dialectical ignoramus E. R. Smits, PETER ABELARD: LETTERS IX-XIV (Groningen 1983), 271-277.

[14] Epistola 14: Abelard to Gilbert, Bishop of Paris E. R. Smits, PETER ABELARD: LETTERS IX-XIV (Groningen 1983), 279-280.

[15] Epistola 15: Roscelin to Abelard J. Reiners, Beitrage zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters tom.8 (1910), 63-80.

[16] Epistola 16: Fulco to Abelard V. Cousin, PETRI ABAELARDI OPERA tom.I 703-707. Two paragraphs corrected against the text given in Van den Eynde, Antonianum 38

(1963), 219.

[17] Epistola 17: Confessio fidei ad Heloissam C. S. F. Burnett, Mittellateinisch Jahrbuch 21 (1986), 152-155.

n.b. the remaining letters in Migne are about Abelard rather than to him or by him, and are not given here.

PART TWO: UNNUMBERED CORRESPONDENCE, NOT APPEARING IN MIGNE

[18] Apologia contra Bernardum (Ne iuxta Boethianum).

E. M. Buytaert, Petri Abaelardi opera theologica, CCCM tom.XII

(1969), pp.359-368.

[19] Epistola contra Bernardum R. Klibansky, Medieval & Renaissance Studies 5 (1961), 1-27.

[20] Confessio fidei "Uniuersis"

C. S. F. Burnett, Mediaeval Studies 48 (1986), 182-189.

***********************************************************************

***********************************************************************

SCANNED FROM: J. Monfrin (ed.), Abelard: Historia calamitatum.

Paris: J. Vrin 1978, pp.62-109.

EPISTOLA 01:

PETRI ABELARDI HISTORIA CALAMITATUM AD AMICUM SUUM CONSOLATORIA

Saepe humanos affectus aut prouocant aut mitigant amplius exempla quam uerba. Unde post nonnullam sermonis ad praesentem habiti consolationem, de ipsis calamitatum mearum experimentis consolatoriam ad absentem scribere decreui, ut in comparatione mearum tuas aut nullas aut modicas temptationes recognoscas et tolerabilius feras.

DE LOCO NATIVITATIS EIUS

Ego igitur, oppido quodam oriundus quod in ingressu minoris Britanniae constructum, ab urbe Nannetica uersus orientem octo credo miliariis remotum, proprio uocabulo Palatium appellatur, sicut natura terrae meae uel generis animo leuis, ita et ingenio exstiti et ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur; unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscumque filios haberet, litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto actum est. Me itaque primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto diligentius erudiri curauit. Ego uero quanto amplius et facilius in studio litterarum profeci tanto ardentius eis inhaesi, et in tanto earum amore inlectus sum ut, militaris gloriae pompam cum haereditate et praerogatiua primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curiae penitus abdicarem ut Mineruae gremio educarer; et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophiae documentis praetuli, his armis alia commutaui et tropheis bellorum conflictus praetuli disputationum. Proinde diuersas disputando perambulans prouincias, ubicumque huius artis uigere studium audieram, peripateticorum aemulator factus sum.

DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLIELMI IN EUM

Perueni tandem Parisius, ubi iam maxime disciplina haec florere consueuerat, ad Guillelmum scilicet Campellensem praeceptorem meum in hoc tunc magisterio re et fama praecipuum; cum quo aliquantulum moratus, primo ei acceptus, postmodum grauissimus exstiti, cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conarer et ratiocinari contra eum saepius aggrederer et nonnumquam superior in disputanto uiderer. Quod quidem et ipsi qui inter conscholares nostros praecipui habebantur tanto maiori sustinebant indignatione quanto posterior habebar aetatis et studii tempore. Hinc calamitatum mearum, quae nunc usque perseuerant, ceperunt exordia, et quo amplius fama extendebatur nostra, aliena in me succensa est inuidia.

Factum tandem est ut, supra uires aetatis de ingenio meo praesumens, ad scholarum regimen adolescentulus aspirarem, et locum in quo id agerem prouiderem, insigne uidelicet tunc temporis Meliduni castrum et sedem regiam. Praesensit hoc praedictus magister meus, et quo longius posset scholas nostras a se remouere conatus, quibus potuit modis latenter machinatus est ut priusquam a suis recederem scholis, nostrarum praeparationem scholarum praepediret et prouisum mihi locum auferret. Sed quoniam de potentibus terrae nonnullos ibidem habebat emulos, fretus eorum auxilio uoti mei compos exstiti, et plurimorum mihi assensum ipsius inuidia manifesta conquisiuit.

Ab hoc autem scholarum nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen meum dilatari cepit, ut non solum condiscipulorum meorum, uerum etiam ipsius magistri fama contracta paulatim exstingueretur. Hinc factum est ut de me amplius ipse praesumens ad castrum Corbolii, quod Parisiae urbi uicinius est, quamtotius scholas nostras transferrem, ut inde uidelicet crebriores disputationis assultus nostra daret importunitas.

Non multo autem interiecto tempore, ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus sum repatriare, et per annos aliquot a Francia remotus, quaerebar ardentius ab his quos dialetica sollicitabat doctrina.

Elapsis autem paucis annis, cum ex infirmitate iamdudum conualuissem, praeceptor meus ille Guillelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino commutato, ad regularium clericorum ordinem se conuertit; ea ut referebant intentione ut quo religiosior crederetur ad maioris praelationis gradum promoueretur, sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen hic suae conuersionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto philosophiae studio reuocauit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis contulerat statim more solito publicas exercuit scholas. Tum ego ad eum reuersus ut ab ipso rhetoricam audirem, inter caetera disputationum nostrarum conamina antiquam eius de uniuersalibus sententiam patentissimis argumentorum rationibus ipsum commutare (immo destruere!) compuli.

Erat autem in ea sententia de communitate uniuersalium ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse astrueret indiuiduis, quorum quidem nulla esset in essentia diuersitas sed sola multitudine accidentium uarietas. Sic autem istam tunc suam correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem non essentialiter sed indifferenter diceret. Et quoniam de uniuersalibus in hoc ipso praecipua semper est apud dialeticos quaestio ac tanta ut eam Porphyrius quoque in Isagogis suis cum de uniuersalibus scriberet definire non praesumeret, dicens:

Altissimum enim est huiusmodi negotium.

Cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio eius deuoluta est negligentiam, ut iam ad caetera dialecticae uix admitteretur quasi in hac scilicet de uniuersalibus sententia tota huius artis consisteret summa.

Hinc tantum roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut hii qui antea uehementius magistro illi nostro adhaerebant et maxime nostram infestabant doctrinam, ad nostras conuolarent scholas, et ipse qui in scholis Parisiacae sedis magistro successerat nostro locum mihi suum offerret, ut ibidem cum caeteris nostro se traderet magisterio ubi antea suus ille et noster magister floruerat. Paucis itaque diebus ibi me dialecticae studium regente, quanta inuidia tabescere, quanto dolore aestuare ceperit magister noster non est facile exprimere; nec conceptae miseriae aestum diu sustinens, callide aggressus est me tunc etiam remouere. Et quia in me quid aperte ageret non habebat, ei scholas auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi suum concesserat magisterium, alio quodam aemulo meo ad officium eius substituto.

Tunc ego Melidunum reuersus scholas ibi nostras sicut antea constitui; et quanto manifestius eius me persequebatur inuidia tanto mihi auctoritatis amplius conferebat iuxta illud poeticum:

Summa petit liuor, perflant altissima uenti.

Non multo autem post, cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione eius plurimum hesitare et de conuersione ipsius uehementer susurrare, quod uidelicet minime a ciuitate recessisset, transtulit se et conuenticulum fratrum cum scholis suis ad uillam quandam ab urbe remotam. Statimque ego Meliduno Parisius redii, pacem ab illo ulterius sperans. Sed quia ut diximus locum nostrum ab aemulo nostro fecerat occupari, extra ciuitatem in monte Sanctae Genoueuae scholarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus qui locum occupauerat nostrum. Quo audito magister noster statim ad urbem impudenter rediens scholas quas tunc habere poterat et conuenticulum fratrum ad pristinum reduxit monasterium, quasi militem suum quem dimiserat ab obsidione nostra liberaturus. Verum cum illi prodesse intenderet maxime nocuit. Ille quippe antea aliquos habebat qualescumque discipulos, maxime propter lectionem Prisciani in qua plurimum ualere credebatur.

Postquam autem magister aduenit, omnes penitus amisit; et sic a regimine scholarum cessare compulsus est. Nec post multum tempus, quasi iam ulterius de mundana desperans gloria, ipse quoque ad monasticam comuersus est uitam. Post reditum uero magistri nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scholares nostri tam cum ipso quam cum discipulis eius habuerint, et quos fortuna euentus in his bellis dederit nostris, immo mihi ipsi in eis, te quoque res ipsa dudum edocuit. Illud uero Aiacis, ut temperantius loquar, audacter proferam:

Si quaeritis huius Fortunam pugnae, Non sum superatus ab illo.

Quod si ego taceam, res ipsa clamat et ipsius rei finis indicat.

Dum uero haec agerentur, carissima mihi mater mea Lucia repatriare me compulit; quae uidelicet post conuersionem Berengarii patris mei ad professionem monasticam, idem facere disponebat. Quo completo reuersus sum in Franciam, maxime ut de diuinitate addiscerem, quando iam saepefatus magister noster Guillelmus in episcopatu Catalaunensi pollebat. In hac autem lectione magister eius Anselmus Laudunensis maximam ex antiquitate auctoritatem tunc tenebat.

QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM

Accessi igitur ad hunc senem cui magis longaeuus usus quam ingenium uel memoria nomen comparauerat. Ad quem si quis de aliqua quaestione pulsandum accederet incertus, redibat incertior. Mirabilis quidem in oculis erat auscultantium sed nullus in conspectu quaestionantium.

Verborum usum habebat mirabilem sed sensum contemptibilem et ratione uacuum. Cum ignem accenderet, domum suam fumo implebat non luce illustrabat. Arbor eius tota in foliis aspicientibus a longe conspicua uidebatur, sed propinquantibus et diligentius intuentibus infructuosa reperiebatur. Ad hanc itaque cum accessissem ut fructum inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit Dominus, seu illam ueterem quaercum cui Pompeium Lucanus comparat dicens:

Stat, magni nominis umbra, Qualis frugifero quercus sublimis in agro, etc.

Hoc igitur comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui; paulatim uero me iam rarius et rarius ad lectiones eius accedente, quidam tunc inter discipulos eius eminentes grauiter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor fierem. Proinde illum quoque aduersum me latenter commouentes, prauis suggestionibus ei me inuidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die ut post aliquas sententiarum collationes nos scholares inuicem iocaremur. Ubi cum me quidam animo intemptantis interrogasset quid mihi de diuinorum lectione librorum uideretur, qui nondum nisi in philosophicis studueram, respondi: saluberrimum quidem huius lectionis esse studium ubi salus animae cognoscitur, sed me uehementer mirari quod his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas ipsa eorum scripta uel glossae non sufficiunt, ut alio scilicet non egeant magisterio. Irridentes plurimi qui aderant an hoc ego possem et aggredi praesumerem requisierunt. Respondi me id si uellent experiri paratum esse. Tunc inclamantes et amplius irridentes:

Certe, inquiunt, et nos assentimus. Quaeratur itaque et tradatur uobis expositor alicuius inusitate scripture, et probemus quod uos promittitis.

Et consenserunt omnes in obscurissima Ezechielis prophetia. Assumpto itaque expositore statim in crastino eos ad lectionem inuitaui. Qui inuito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto uigilandum. Indignatus autem respondi non esse meae consuetudinis per usum proficere sed per ingenium; atque adieci uel me penitus desiturum esse, uel eos pro arbitrio meo ad lectionem accedere non differre. Et primae quidem lectioni nostrae pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus uideretur me adhuc quasi penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi. Omnibus tamen qui affuerunt in tantum lectio illa grata exstitit ut eam singulari praeconio extollerent, et me secundum hunc nostrae lectionis tenorem ad glossandum compellerent. Quo quidem audito, hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam et tertiam lectionem certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis glossis quas prima die inceperam in ipso earum initio plurimum solliciti esse.

DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM

Hinc itaque praedictus senex uehementi commotus inuidia et quorumdam persuasionibus iam aduersum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus id sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillelmus noster in philosophia. Erant autem tunc in scholis huius senis duo qui caeteris praeminere uidebantur, Albericus scilicet Remensis et Lotulfus Lombardus; qui quanto de se maiora praesumebant, amplius aduersum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit inceptum glossandi opus in loco magisterii sui amplius exercere, hanc uidelicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur. Quod cum ad aures scholarium peruenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta liuoris calumnia, quae nemini umquam ulterius acciderat. Quae quanto manifestior tanto mihi honorabilior exstitit et persequendo gloriosiorem effecit.

QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT

Post paucos itaque dies Parisius reuersus, scholas mihi iamdudum destinatas atque oblatas unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi; atque ibi in ipso statim scholarum initio glossas illas Hiezechielis quas Lauduni inceperam consummare studui. Quae quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in philosophica uiderant.

Unde utriusque lectionis studio scholae nostrae uehementer multiplicatae, quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent ex fama te quoque latere non potuit.

Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas uigorem eneruat animi et per carnales inlecebras facile resoluit, cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea uixeram continentissime. Et quo amplius in philosophia uel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et diuinis immunditia uitae recedebam. Constat quippe philosophos necdum diuinos, id est sacrae lectionis exhortationibus intentos, continentiae decore maxime polluisse. Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium diuina mihi gratia licet nolenti contulit. Ac primo luxuriae, deinde superbiae; luxuriae quidem his me priuando quibus hanc exercebam; superbiae uero quae mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur, iuxta illud Apostoli:

Scientia inflat

illius libri quo maxime gloriabar combustione me humiliando. Cuius nunc rei utramque historiam uerius ex ipsa re quam ex auditu cognoscere te uolo, ordine quidem quo processerunt.

Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum studii scholaris assiduitate reuocabar nec laicarum conuersationem multum noueram, praua mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret, immo superbissimum nec acceptae gratiae memorem diuina pietas humiliatum sibi uendicaret.

QUOMODO IN AMOREM HELOISSAE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT

Erat quippe in ipsa ciuitate Parisius adolescentula quaedam nomine Heloissa, neptis canonici cuiusdam qui Fulbertus uocabatur, qui eam quanto amplius diligebat tanto diligentius in omnem qua poterat scientiam litterarum promoueri studuerat. Quae cum per faciem non esset infima, per habundantiam litterarum erat suprema. Nam quo bonum hoc litteratoriae scilicet scientiae in mulieribus est rarius, eo amplius puellam commendabat et in toto regno nominatissimam fecerat.

Hanc igitur, omnibus circunspectis quae amantes allicere solent, commodiorem censui in amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse. Tanti quippe tunc nominis eram et iuuentutis et formae gratia preminebam, ut quamcumque feminarum nostro dignarer amore nullam uererer repulsam. Tanto autem facilius hanc mihi puellam consensuram credidi, quanto amplius eam litterarum scientiam et habere et diligere noueram; nosque etiam absentes scriptis internuntius inuicem liceret presentare et pleraque audacius scribere quam colloqui, et sic semper iocundis interesse colloquiis.

In huius itaque adolescentulae amorem totus inflamatus, occasionem quesiui qua eam mihi domestica et cotidiana conuersatione familiarem efficerem et facilius ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum praedicto puellae auunculo, quibusdam ipsius amicis interuenientibus, quatinus me in domum suam, quae scholis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis pretio susciperet, hanc uidelicet occasionem praetendens, quod studium nostrum domestica nostrae familiae cura plurimum praepediret, et impensa nimia nimium me grauaret. Erat autem cupidus ille ualde atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus quidem duobus facile eius assensum assecutus sum et quod obtabam obtinui, cum ille uidelicet et ad pecuniam totus inhiaret et neptim suam ex doctrina nostra aliquid percepturam crederet. Super quo uehementer me deprecatus, supra qutam sperare praesumerem uotis meis accessit, et amori consuluit, eam uidelicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a scholis reuerso uaccaret, tam in die quam in nocte ei docendae operam darem, et eam si neglegentem sentirem uehementer constringerem. In qua re quidem quanta eius simplicitas esset uehementer ammiratus non minus apud me obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam mihi non solum docendam uerum etiam uehementer constringendam traderet, quid aliud agebat quam ut uotis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiam si nollemus, offerret, ut quam uidelicet blanditiis non possem, minis et uerberibus facilius flecterem. Sed duo erant quae eum maxime a turpi suspicione reuocabant, amor uidelicet neptis, et continentiae meae fama praeterita.

Quid plura? Primum domo una coniungimur, postmodum animo. Sub occasione itaque discipline, amori penitus uaccabamus, et secretos recessus, quos amor optabat, studium lectionis offerebat. Apertis itaque libris, plura de amore quam de lectione uerba se ingerebant, plura erant oscula quam sententiae; saepius ad sinus quam ad libros reducebantur manus, crebrius oculos amor in se reflectebat quam lectio in scripturam dirigebat. Quoque minus suspicionis haberemus, uerbera quandoque dabat amor, non furor, gratia, non ira, quae omnium ungentorum suauitatem transcenderent. Quid denique? Nullus a cupidis intermissus est gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum; et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus, et minus in fastidium uertebantur.

Et quo me amplius haec uoluptas occupauerat, minus philosophiae uaccare poteram et scholis operam dare. Tediosum mihi uehementer erat ad scholas procedere uel in eis morari; pariter et laboriosum, cum nocturnas amori uigilias et diurnas studio conseruarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio tunc habebat, ut iam nihil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec iam nisi recitator pristinorum essem inuentorum, et si qua inuenire liceret, carmina essent amatoria, non philosophiae secreta; quorum etiam carminum pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur regionibus, ab his maxime quos uita similis oblectat. Quantam autem mestitiam, quos gemitus, quae lamenta nostri super hoc scholares assumere ut, ubi uidelicet hanc animi mei occupationem immo perturbationem praesenserunt, non est facile uel cogitare.

Paucos enim iam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem, credo, praeter eum ad cuius ignominiam maxime id spectabat, ipsum uidelicet puellae auunculum. Cui quidem hoc cum a nonnullis nonnumquam suggestum fuisset, credere non poterat, tum, ut supra memini, propter immoderatam suae neptis amicitiam, tum etiam propter ante actae uitae meae continentiam cognitam. Non enim facile de his quos plurimum diligimus turpitudinem suspicamur, nec in uehementi dilectione turpis suspicionis labes potest inesse. Unde et illud est beati Ieronimi in epistola ad Castritianum:

Solemus mala domus nostrae scire nouissimi ac liberorum ac coniugum uitia, uicinis canentibus, ignorare.

Sed quod nouissime scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod omnes deprehendunt, non est facile unum latere; sic itaque pluribus euolutis mensibus et de nobis accidit.

O quantus in hoc cognoscendo dolor auunculi! quantus in separatione amantium dolor ipsorum! quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super afflictione puellae sum afflictus! quantos meroris ipsa de uerecundia mea sustinuit aestus! Neuter quod sibi, sed quod alteri contigerat quaerebatur; neuter sua, sed alterius plangebat incommoda. Separatio autem haec corporum maxima erat copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et uerecundiae transacta iam passio inuerecundiores reddebat; tantoque uerecundiae minor exstiterat passio quanto conuenientior uidebatur actio. Actum itaque in nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula. Non multo autem post, puella se concepisse comperit, et cum summa exultatione mihi super hoc ilico scripsit, consulens quid de hoc ipse faciendum deliberarem. Quadam itaque nocte, auunculo eius absente, sicut nos condixeramus, eam de domo auunculi furtim sustuli et in patriam meam sine mora transmisi; ubi apud sororem meam tam diu conuersata est donec pareret masculum quem Astralabium nominauit.

Auunculus autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conuersus, quanto aestuaret dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret. Quid autem in me ageret, quas mihi tenderet insidias, ignorabat. Si me interficeret seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne dilectissima neptis hoc in patria mea plecteretur. Capere me et inuitum alicubi coercere nullatenus ualebat, maxime cum ego mihi super hoc plurimum prouiderem, quod eum, si ualeret uel auderet, citius agredi non dubitarem.



  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   26


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©azkurs.org 2019
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə