Sensus I. Visus. Epistolarum liber primus. Visus uraniae



Yüklə 0,5 Mb.
səhifə1/7
tarix01.08.2017
ölçüsü0,5 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7

JACOB BALDE URANIA VICTRIX (6084 vers)


URANIA VICTRIX. Animae Christianae CERTAMINA.

SENSUS I. VISUS. EPISTOLARUM LIBER PRIMUS.

VISUS URANIAE.

U1_1 v.1 Quinque sumus gemini fratres. Dignissimus horum,

2 te quoque semper ego judice visus eram.

3 Nam cur blandiris tam caute ac molliter uni ?

4 Cui dicis, mea Lux : quid mea vita facis ?

5 Ut circumspicias temet ; pars altera certe

6 clarior haud fuerit corporis ulla tui.

7 Omnipotens aliud nusquam majore paratu

8 in membrum tantas contulit Auctor opes.

9 Quicumque expendit fabricae miracula nostrae,

10 victus laudandis se neget esse parem.

11 Nescit Aristoteles ; dubitat Galenus , et horret ;

12 gratior utilitas, an mea forma prior.

13 servo caput summa custos speculator in arce ;

14 excubiasque tuo nomine semper ago.

15 Lene supercilium graciles curvatur in arcus.

16 Qui te custodit ; non hic inermis adest.

17 Stella tuens praefixa foris. Sic quisque viator

18 noverit Uranien hoc habitare loco.

19 Hic vigilo. Neque enim ipsa negas ; fidusque satelles

20 intromitto tibi, quidquid habere cupis.

21 At ne decipiar ; nunc rectum missile vibro :

22 nunc minor obliquum cominus, acre tamen.

23 Jactavit pelles clypei septemplicis Ajax :

24 munitus septem sum tunicis et ego.

25 Tres tibi prae reliquis carae. Quis nomina rete

26 et cornu spissae lucis, et uva dedit.

27 Tale nihil molli depectunt vellere Seres :

28 tale nihil Phrygio pollice fecit acus.

29 Sed neque Arachnaeae certent subtilia telae

30 viscera : et in teretes stamina ducta rotas.

31 Laedere pupillam, gravis est injuria, nostram.

32 Talitro frontem laedere, ludus erit.

33 Praeterea nihil est oculi velocius ictu.

34 Non aequat Parthus , non jaculator Arabs .

35 Praevenit excussae rutilantia fulgura nubis ;

36 summaque, momento temporis, astra ferit.

37 Femina praesertim nostris accingitur armis :

38 quando alia imbellis sexus inopsque negat.

39 Militat aspectu, cum vult se fortiter uti.

40 Hinc velut ex pharetra fulgida tela jacit.

41 Jacta, Cupidinei penetralia pectoris intrant :

42 perque animum rapidi fulminis instar eunt.

43 Da faciem quamvis, nulla non parte venustam.

44 Ni videat, foeda est : ni videatur, abest.

45 Turpe rudis catulus, communique aethere cassus.

46 Idem, cum caecus desinit esse, placet.

47 Vile pecus talpa est. Lynces celebrantur acuti :

48 Plaustraque non humili Bacchica sorte trahunt.

49 Solantur maestam noctem procul aetheris ignes.

50 Sidera sunt oculi, pulcher Olympe, tui.

51 Aspice pavonem : quid enim formosius illo ?

52 Nimirum gemmas explicat ille meas.

53 In me viva suam fixerunt Gaudia sedem.

54 Hic habitant Charites : hic genialis Amor.

55 Hinc manant lacrimae : quas cum miseranda profundis :

56 amittit vires egeriturque dolor.

57 Crede mihi, non est humor pretiosior isto.

58 Unica saepe Deum flectere gutta potest.

59 Hoc Superum nectar quoties metanoea propinat,

60 exceptum phialis Angelus ipse bibit.

61 Flent quoque jucundo vites imitamine nostri.

62 Fletibus his ridet dulcius uva magis.

63 Cur quidquid carum est, ex me censetur ? Et inde

64 exauget pretium dos duplicata suum ?

65 Urbs, "oculus regni", si qua est "Augusta", vocatur ;

66 Urbis ut in vasto Curia pulchra Foro.

67 Euryalus Niso , Pylades dilectus Oresti ,

68 iste meos oculos, dicit, amicus habet.

69 Hac leviter quoque nemo volet cum parte jocari :

70 qui tamen in tergum saeviet usque flagris.

71 Cum subit intrepidus fulvam gladiator arenam,

72 mutuaque adverso conserit arma viro :

73 non parcit manibus, latus obicit, omnia pugnam

74 membra cient : oculis sed cavet ipse suis.

75 Vincat : at his laesis queritur de sorte triumphi :

76 et, mallet fracto succubuisse genu.

77 Mecum laetitiae, mecum sunt mille lepores :

78 mille voluptates pupula parva capit.

79 Per nostras tamen ipsa soles laetata fenestras

80 prospicere, et Mundi commoditate frui.

81 Utque frui possis, meus est tibi nervus ad usum.

82 Delicias omnes "opticus" ille refert.

83 Ah dolor ! humani compacta in corporis artus,

84 haud secus ac taetro carcere clausa lates.

85 Tristia praesentis toleras fastidia vitae :

86 et pateris tenebras deteriore situ.

87 Visus adest, aperitque fores, maestumque timorem

88 discutit, et magna taedia parte levat.

89 Ah, quoties longa noctis caligine mersa

90 optasti reducem, me reserante, diem !

91 Ah, quoties, cum jam caneret cristata volucris

92 nuntia Leucotheae ; me vigilare jubes !

93 Evigila, clamas : quam longo tempore dormis ?

94 Sat somni nebulis est tenebrisque datum.

95 Vix igitur valuas pando tibi frontis eburnas,

96 palpebraque absterso mota sopore micat :

97 protinus Auroram , me connivente, salutas ;

98 et gaudes spatio liberiore poli.

99 Cernis discursus, studia et contraria vulgi :

100 quid vetus hic noster, quid novus Orbis agat.

101 Est aliquid, speculo, variarum et imagine rerum,

102 captivam luctus fallere posse suos.

103 Flaventes spicis quis te deducit in agros,

104 quaeque superfusis prata rigantur aquis ?

105 Unde dari, noscis distinctos floribus hortos,

106 albaque purpureis lilia mista rosis ?

107 Non tibi praestat idem nasus captator odoris :

108 nec gustus, nec qui sensus in aure sedet.

109 His opto meritis in amici foedera sumi

110 ante meos fratres : si tamen aequa peto.

111 Aequa peto : modo tu, sicut propiore ministro

112 non gaudes ; cupias non propiore frui.

113 An suspecta timens consortia mobilis astri

114 moribus incipies indubitare meis ?

115 Ne timeas noctem, quae nil moderabile suadet.

116 Odimus hanc. Obstat nox inimica mihi.

117 Lumen amo : tenebras omnes odisse necesse est.

118 Bubones aquilis ni sociare velis.

119 Sidereas volucres genio sectamur et ortu.

120 Sint aliae Veneris ; sum Jovis ales ego.

121 Pone metus igitur. Nobiscum virgo manebis,

122 a solo visu nulla puella perit.

123 Annue : communis te per primordia vitae,

124 nec nisi per mortem dissocianda precor.

125 Per si quid dulce est, fuit aut umquam tibi mecum.

126 Scis tamen his oculis dulcius esse nihil.

127 Si quod in Aegypto Pharos optatissima nautis,

128 taedifer in cymba corporis usque fui.

129 Taedifero nunc redde vices, taedamque jugalem.

130 Dicere jam liceat : sis mea, simque tuus.

131 Ambo felices : ego, quem cumulabis honore ;

132 Tuque, ministerio quod potiare meo.

URANIA VISUI.

U1_2 v.1 Nam cur dissimulem reliquis praeponere sensum,

2 praecipuam cujus sentio semper opem.

3 Vive, vale. Nostro precor omnia fausta videnti :

4 et puros soles, et sine nube dies.

5 Quo magis admiror fumare Cupidinis aestu :

6 quem delectari non nisi Sole decet.

7 Cum potior tua dos stet in hoc, ut lumina praestes :

8 parsque sit officii prima, videre, tui :

9 quid tibi cum nato Vulcani , et forcipe fabri ?

10 Quam rem cum caeco, dic mihi ; visus habet ?

11 Ecce, tuis votis etiam natura repugnat.

12 Quod cupis, adversum est. Vis, quod habere nequis.

13 Lurida pro nitidum praecingunt nubila sensum.

14 Nescio quas tenebras, hospes an hostis, amas ?

15 Non eadem lynci, quae grata cubilia talpae :

16 non habitant uno noxque diesque loco.

17 Nec bene conveniunt oculatus et aetheris expers :

18 idem Tiresias , et simul Argus eris ;

19 ejice, quas oculo putri spes pascis inanes.

20 Contentus propria condicione mane,

21 assignata tui frons est, non pectus herile

22 usibus ulterius quid petis ergo mei ?

23 Pectore se ponunt animae stratoque locantur.

24 Interior nullis sensibus aula patet.

25 Hoc velut in thalamo servum renuente quiesco.

26 Limina defendas exteriora domus.

27 Impiger observa, ne proditor otia turbet.

28 Commissas lictor sta vigil ante fores.

29 Nec tamen irascor, quod ames. Quis amare vetabit ?

30 Dummodo sit castus, non vitiosus amor.

31 Hoc quoque enim dubito. Nam quid temerarius ambis ?

32 Nil potes in Dominam juris habere tuam.

33 Tecum blanditiae, tecum sunt mille lepores.

34 Cur totidem fraudes, junctaque damna siles ?

35 Lene supercilium Cyprios declinat in arcus :

36 unde jecur figens, torta sagitta volat.

37 Grandibus, atque coma majoribus, incubat ingens

38 saepe superciliis fastus, et horror inest.

39 Laudatae quaecumque refers praeconia formae,

40 ostentare potest non minus illa culex.

41 Est structura quidem, fateor, mirabilis omnes

42 attonitos reddit Numinis istud opus.

43 Vix tamen inficiunt aliud ; vel atrocius urunt

44 Haemoniae matres, Thessaliaeque nurus.

45 Fascinus infamat : corrumpit dira libido :

46 inquinat impuro sanguine turpis anus.

47 Jam quod pelliculas tunicarum nomine jactes ;

48 non debes nimium complacuisse tibi.

49 Has propter tunicas, tunica quandoque molesta

50 moechus templorum plectitur ante fores.

51 O quoties ad turpe nefas discinctus adulter

52 debuerat simili non nisi veste tegi.

53 Sit tibi praeterea pupillae nobilis uva :

54 an non Autumnus letifer inde fluit ?

55 Quando propinavit sese Juditta videndam ?

56 Expressa est oculis mustea forma nocens.

57 Ebrius hoc musto, velut a vertigine, Princeps :

58 ebria turbati mens Holofernis erat.

59 Ex facie infusi tantum bibit ille decoris,

60 ut rueret titubans, evomeretque animam.

61 Quod loquor obscuris perplexa aenigmata verbis ;

62 hoc facio, mihi si credis, amore tui.

63 Ne sim dura tibi, quantum licet, abdita celo

64 crimina, vulgatum diminuoque malum.

65 Atqui vera loqui me scis : et scire fateris.

66 Publica sunt nullis infitianda modis.

67 Nec culpo humores, quibus uteris ; hos tamen ipsos

68 causam naufragio saepe dedisse queror.

69 Submersit plures oculi crystallinus humor,

70 quam mare, et Hesperiis concitus Auster aquis.

71 At, tua quae fraus est, praecepsque audacia ; solo,

72 scribis, ab aspectu nulla puella perit.

73 Dina tamen periit, Sichenque imbellis amator :

74 ille suis oculis captus, et illa suis.

75 Lumina Samsoni meretricis lumen ademit.

76 Abstulit immeritam Dalila visa comam.

77 Perdidit et vires una fortissimus Heros,

78 paelicis infami forfice tonsus herae.

79 Quam bona res oculus simplex, sancteque pudicus ;

80 tam mala lascivus, nequitiaque salax.

81 Hic et Jessidae transfixit pectora telo ;

82 et ducis Assyrii sustulit ense caput.

83 Argivos Patriae caecus non intulit ignes :

84 aut certe solo caecus amore fuit.

85 Sed neque quam rapuit, secumque ad Pergama duxit

86 Priamides , legitur lena fuisse myops.

87 Ut vidi, ut perii, clamat miserabilis exul ;

88 jussus ad Euxini litoris ire fretum.

89 Se quoque spectantem Narcissus fonte peremit.

90 Usque adeo et falso lumina visa nocent.

91 Arte regendus equus : sed non minus arte regendus

92 visus ; ab indomito nil alienus equo.

93 Palpebra pro freno datur, ut moderamine certo

94 clausa modo astringat ; laxet aperta modo.

95 Hoc uti quoniam neglexit Alypius olim :

96 fertur in Ausonio paene perisse foro.

97 Cum furerent saevi, circensia publica, ludi :

98 prodigeretque suas Roma cruenta neces :

99 sedit, spectavit : mox et clamavit et arsit :

100 belua cum visis factus et ipse feris.

101 Si tibi thesaurus lacrimarum est creditus uni :

102 forte unus causas, cur lacrimeris, habes.

103 Ex oculis caedes, incendia, bella, rapinae,

104 monstraque luxuriae sanguinolenta fluunt.

105 Tam notum est : animas oculi praedantur amantes ;

106 quam notum est : oculi sunt in amore duces !

107 Sint utinam et vitae, qui mortis saepe fuerunt.

108 Unde haustum est virus, profluat inde salus.

109 Noscitur ex vultu plerumque domesticus hospes :

110 noscitur ex stellis vultus et ipse suis.

111 Ah, niveae quoties inter duo sidera frontis,

112 Stella nocens Veneris currere visa fuit !

113 Ergo per faciem rivi ducantur aquarum.

114 Turbida laxato flumina fonte ruant.

115 Ite, quis arcebit ? Quot stant in vertice crines :

116 in pectus scatebris tot fluat unda novis.

117 Idalias aliis flammas restinguite thermis,

118 quam quas Baiano littore fundit humus.

119 Salsa placet Superis placandis victima. Salsae,

120 dulcia quae purgent furta, petantur aquae.

121 Pupillae quoties philtrum fatale biberunt !

122 Egerat hic medicus blanda venena liquor.

123 Quid tamen egereret ? Nihil est fallacius imbre,

124 qui fluit ex oculis : aridiusque nihil.

125 Nam quis jam lacrimae fidat ? Simulare docetur :

126 quodque est deterius ; jam simulare docet.

127 Illa nil citius mediis arescit in undis.

128 Tantalus has aeque non bene prendat aquas.

129 Conjugis effertur funus, comitante marito ;

130 flere putes : ficto risus in ore salit.

131 Luditur alternis vicibus comoedia fallax.

132 Deplorat functum Fulvia maesta virum.

133 Scissa genas, adaperta sinum, percussa lacertos.

134 Tota madet facies : luctus in ore gemit.

135 Et tamen (o Manes !) hora levis uxor eadem,

136 qua plangit, dici jam nova vota potest.

137 Atra prius, subito candet. Nova flammea sumit.

138 Gutta nec est fletus lugubris ulla super.

139 Qualis anas, stagnum longo tenus abdita collo

140 immergenda subit, perluiturque caput :

141 vix egressa vadis, jam toto corpore sicca est :

142 et levis nullo penna liquore madet.

143 Flevit, et Hypsipylem flendo decepit Iason.

144 In Lemno madidus, Phaside siccus erat.

145 Troius Oenonae quondam juravit amator

146 per Paridis lacrimas, per lacrimasque Parin.

147 Idem deceptor ficti post oscula vultus,

148 Oenonen potuit deseruisse Paris .

149 Nec moveor tantis, quas dotibus ipse recenses :

150 quamvis his movear ; nec tamen ipsa nego.

151 Multa quidem, parvoque capis spectacula nervo,

152 sed fugiunt sensum plura videnda tuum.

153 Tu pecudum ritu tantummodo corpora cernis.

154 Altius o quanto Mens mea lumen habet !

155 Subtilis, velox ego sum : leve simplicis aurae

156 fulgur : et aeterni proxima imago Dei :

157 non potes obductum nebulis transcendere Caelum :

158 fulget ubi facies invidiosa nimis.

159 Non potes aligeras acies, sine labe vagantes,

160 obtutu Genios interiore sequi.

161 Divinas penetrare nequit tua pupula fibras :

162 intendat sese quamlibet omne jubar.

163 Cogitur, ut nolit, contentus quisque manere

164 materio sphaerae conveniente suae.

165 Sors tua terrestris ; nec plene excedit opacum.

166 Rustica concreto pulvere gemma nites.

167 Sors tua mortalis. Quid eris tellure sepultus ?

168 Nempe lacertarum denique pastus eris.

169 Ast ego nec Fatis, nec debita tristibus umbris,

170 post mortem primum luce micabo mea.

171 Exspectata simul me transformaverit in se

172 gloria : quod tempus non procul esse reor.

173 Aspiciam Numen summum sine fine beata :

174 quale suo immensum de Mare fonte fluit.

175 Tunc vere meritura decus nomenque videntis

176 Uranie liquidae filia lucis ero.

177 Ergo cave aequalem Dominae deposcere sortem.

178 Finio. Responsi summa sit ista mei.

179 Quos habeo famulos, dedignor habere maritos.

180 Impar conjugium non bene firmat Hymen .

181 Me penes est sensus sceptri dominatus in omnes.

182 Haud patiar, servos scribere jura tori.

183 Si tamen admittis leges mentemque clientis :

184 non oculus tantum ; noster Ocellus eris.

185 Sin aliter sentis ; pergisque rebellis, et acer,

186 et vagus, erronum more, nocere mihi.

187 Lucia fortis ero ; frontemque haustura profunde,

188 effodiam rapida lumina bina manu.

SYMPHORIANUS CINNA PICTOR URANIAE.

U1_3 v.1 Cujus verba legis tereti signata papyro,

2 a veteri clarum ducit Apelle genus.

3 Non sum tam vilem Fato damnatus ad artem,

4 fortunam ut cogar dissimulare meam.

5 Effigiem pictoris habes. Ne plura requiras ;

6 tantum non loquitur, nostraque verba facit.

7 Vivimus, Uranie . Potes hac vel in icone vitam,

8 flabraque pulmonis paene notare mei

9 pinximus ad speculum. Quid agat, si quaeris, imago,

10 aut desiderium quod patiatur ? Amat.

11 Dum ne displiceam, quod nostram invenerit artem,

12 pastor, uti perhibent Lydius inter oves.

13 Quippe pedo signans projectam, reddidit umbram

14 lanigerae pecudis : justaque forma fuit.

15 Non est dedecori mihi pastoralis origo :

16 nec lucem ex umbris elicuisse pudet.

17 Pastor erat Moses soceri Raguelis in agro :

18 quem similem meritis, quem dabis ore virum ?

19 Pastor et Obedides : is, qui juvenilibus annis,

20 prostravit funda te, Goliathe, sua.

21 Pastor et ille fuit ; dubiam tres cujus in Ida

22 judicio formam supposuere Deae.

23 Aspice roriferis suspensum nubibus Arcum :

24 occidui pictum nobile Solis opus.

25 Quid sunt graminei, nisi picta tapetia, campi ?

26 Istorum Zephyrus floridus auctor erat.

27 Non ego, ut artifices alii, sum portio vulgi :

28 nec mea communi digero fata tribu.

29 Respuimus nomen vilis triviale magistri.

30 Principis hic titulum, qui bene pingit, habet.

31 Discimus exemplo veterum rituque Sophorum.

32 Multaque in hunc finem clara Lycea patent.

33 Floret apud celebres non una Academia Belgas :

34 floret in Italia , totaque Roma fovet.

35 Conveniunt Itali , statuuntque ante ora Senatum.

36 Gallus, Iber, Scotus, Teuto, Britannus adest.

37 Hic et Parrhasii renovant fallacia vela,

38 picta tumet botris Zeuxidis uva novis.

39 Hic se Nicomachum profert, aliusque Nealces :

40 et sonipes picto vivus adhinnit equo.

41 Timanthis gladio fossus monstrabitur Ajax :

42 procumbet passis Iphigenia comis.

43 Alterius genium ductusque examinat alter :

44 ipsaque censuram linea Coa subit.

45 Sic tandem excolitur, nomen qui grande mereri

46 gestit, et aeternum conciliare decus.

47 Ut sileam priscos : nullum non protulit aevum

48 illustres aliquot conspicuosque viros.

49 Quorum posteritas cineres quoque sera veretur :

50 relliquiasque sacri muneris instar habet.

51 Angele tunc Michael famose taceberis Urbi :

52 cum perdet linguam Roma diserta suam.

53 Tot poni Raphael Urbinas dignus in aris ;

54 quot positas ejus nomine fama canit.

55 Palma : tuae semper Judittae palma virebit :

56 dum stabit Veneta Marcus in Urbe Leo.

57 Saecula Bassano similem non multa tulerunt.

58 Majorem, credo, saecula nulla ferent.

59 Functorum monumenta satis vel muta loquuntur ;

60 quae monumenta tuae sint, Titiane, manus.

61 Quamvis Zuccatum subduxerit Atropos orbi :

62 clarus adhuc hominum viva per ora volat.

63 Bellino debet Gonzagae Julia formam :

64 qua vultus Helenae vincere visa fuit.

65 Quid Caligarettum Tindorettumque sagacem,

66 Cumque Trevisano te, Mutiane loquar ?

67 Aetas Albertum Durerum nulla silebit.

68 Dum Mosa , dum Rhenus , Danubiusque fluent.

69 Noricus hic omnes illo discrimine vincit :

70 ars a Natura quo superata latet.

71 Uxoremne tuam vis, Collatine , videre ?

72 Urbem, quam Monachus nomine monstrat, adi.

73 Aut hodieque potest dici Lucretia viva :

74 aut tua, cum nupsit, sic quoque picta fuit.

75 Ergo etiam pingi vivam potuisse, fatendum est ;

76 sit licet unius viva coloris ope.

77 Vel certe falsum est, talem vixisse puellam,

78 libera quae moriens concidit ense suo.

79 Haec si Tarquinio rursus spectanda daretur ;

80 cogeret ad saevum rursus adulterium.

81 Illa videretur mucrone resolvere pectus

82 velle ; probrum casta fortiter ulta manu.

83 Concolor ex picta posset Lucretia nasci,

84 esset Dureri si quis in orbe gener.

85 A sonitu vocis vox ut geminata resultat ;

86 effigiem pareret sic licet umbra suam.

87 Tu quoque non minor es summis, gemmaque notandus

88 inter Boiugenas candidiore, niger

89 Schwarzius in paucis felix, ubi principis Aulae

90 moenia vicinis Isara plangit aquis.

91 Pictorum potuit, Nasarenae Virginis ora,

92 suavius ex omni ducere nemo choro.

93 Tanquam si praesens caelo delapsa sereno,

94 ora propinasset, sidereasque genas :

95 ac si sedisset. Porrexissetque labella,

96 et frontem, et pueri basia vesca Dei.

97 Omne tulit punctum niger hic, dixere periti.

98 Inter censores, candidus ipse fuit.

99 Contulerant alios ; non aequavere vel ipsi

100 quis superant alios ! Tam lepor omnis inest.

101 Aspice : sunt hujus veri, non hujus, ocelli !

102 Haec facies viva est : ista cadaver olet.

103 Cura dolorque procul. Divinus Pusio vere

104 ridet et halanti subsilit ore rosa

105 Virgo, tamen Virgo est, et vultu Mater eodem.

106 Ex illo scires non sterilem esse Deam.

107 Sed nil matris habet luctum redolentis, et Evam :

108 nec tamen et vacuum Virginis uber habet.

109 Miscet utrumque color. Genitrix et virgo resultant.

110 Haec peperit Numen : nesciit ista virum.

111 Jamne vides, artis quae sit praestantia nostrae.

112 Nec decus artificis vilius esse scias.

113 Quin et feminei fuerit non ultima sexus

114 gloria : cui laudi pingere posse datur,

115 peniculo, vel acu : sicco madidoque colore.

116 Inferior tamen est pensa trahentis honos.

117 Marcia Varronis, Miconis Timareta, Cratonis

118 Irene , titulos hinc habuere suos.

119 Sed neque opes desunt : nec quae commixta colores

120 temperet, auriflui deficit unda Tagi.

121 Unus saepe puer pharetratus et aliger, aere

122 immenso stabit ; Tyndareumve caput.

123 Augetur pretium censendo : exaggerat Auctor,

124 laetior hac vita est ! Ditior esse potest !

125 Exemplum nostri sit Belga Rubenius aevi,

126 ingenio felix, divitiisque potens.

127 Ante suas Scaldis revocabit corniger undas

128 in caput, et retro fluminis agmen aget :

129 quam damnet tenebris, et adhuc memorabile nomen

130 rubigo tanti deleat ulla viri.

131 Ut Jovis ex almo cerebro Tritonia Pallas

132 prosiliit, solo Filia nata Patre :

133 sic varias proprio formas e vertice fudit,

134 et quasi progenuit corpora mente sua.

135 Eminet ex tabulis, et anhelat truncus, et icon

136 clamat, se natam Deucalione novo.

137 Scilicet hic lapides projecit, et iste colores :

138 refert in jactu, pone vel ante, nihil.

139 Consurgunt utrimque homines, animantur, et exstant.

140 Membra lacertosos posse movere putes.

141 Atque hic est pictor, qui testamenta reliquit

142 regia : cui census Persica gaza fuit.

143 Pransus in argento, laticem sumebat in auro,

144 sed de communi non erat ille latex.

145 Massicus influxit, seu pressus vite Falerna :

146 vel minimum praelis, Rhene jocose, tuis.

147 Ecce : vehebatur late per compita curru :

148 si non Hesperii terga premebat equi.

149 Finge novem Musis operatum : finge secutum

150 nomen, et armati castra fuisse ducis :

151 transque peregrinos tractus sulcasse carinis

152 aequora : non tantas accumulasset opes.

153 Si rite expendas ; (Manes et funera testor,

154 et Dea, cum Parcis te, Libitina , tribus :)

155 Terrigenum debent nobis tot milia lucem,

156 quae jam perpetua nocte sepulta forent.

157 Saepe patrem gnatus numquam vidisset ademptum

158 posthumus ; aut matrem filia rapta suam.

159 Pictor adest : quaque arte valet, succurrere gaudens

160 naufraga Lethaeis eripit ora vadis.

161 Per nos Heroum spirat sub cespite virtus :

162 sparsa licet multo sanguine terra premat.

163 Tillius occubuit : sed enim post nobile vulnus

164 vivit in effigie non minus ille sua.

165 Gustavum posita Suecum Mors abstulit hasta :

166 pugnantem gladio picta tabella refert.

167 Sic tenuit ferrum : sic arma ferebat Adolphus .

168 Nimirum nostra sic tulit arma manu.

169 Quae Lycius rapuit campus, nos reddimus illi.

170 Arduus in nostro Fata triumphat equo.

171 Mulceat in primis teneras pictura puellas :

172 nam formae fragili subvenit illa bono.

173 Destruit hanc penitus Lachesis, vel deterit aetas.

174 Nostra resistendo frangit utramque manus.

175 En, haec Eugenia est Isabella, virilis Amazon :

176 demisit faciles cui Leo Belga jubas.

177 Ista Palatini Constantia principis Anna :

178 haec ducis Alberti clara Renata fuit.

179 Eheu ! Caeciliam fixit Mors Sarmata telo.

180 Perdideras oculum tunc Marianna tuum.

181 Quam Leopoldinam lugebat Caesaris Aula,

182 sic cupis in primo flore videre, potes.

183 Sic Jovis Austriaci fulsit pulcherrima Juno :

184 purpureum petiit cum generosa torum.

185 Et tua, si nostram non aspernabere concham,

186 effigies dabitur conspicienda foro.

187 Est aliquid, digito monstrari in imagine posse,

188 desuper adscripto carmine : talis erat.

189 Cum Fama multas ibis spectanda per urbes :

190 credenda a populo praetereunte Dea.

191 Sive Themis digressa Polo : sive una sororum.

192 Quam putet applaudens esse Thalia suam.

193 Sive aliqua illarum, quae aversae terga renident,

194 altera in alterius mutua nexa manus.

195 Tu potior pingi : tu dignior omnibus illis.

196 Uranie Charis est, pro tribus una triplex.

197 Non Clytie Phoebi , non te Babylonia Thisbe ,

198 pulchrior in terris non Atalanta fuit.

199 Hippomenes si te videat, Schoeneida temnet.

200 Hippomenes oculos non tamen unus habet.

201 O nova Schoeneis , vere Schoeneia Virgo.

202 Nomine quo pulchras gens Alemanna vocat.

203 Per te, perque tuum, Schoeneia Nympha, decorem.

204 Qua forma gaudes, utere : Cinna rogat.

SYMPHORIANO CINNAE PICTORI.

U1_4 v.1 Miror : et effigiem transmissam, nescio, cujus

2 esse putem : varii Proteos , anne proci ?

3 Improbe, quid sibi vult hinc sparsus et inde character ?

4 Qualibus Aegyptus mystica sensa notat.

5 Scimus, quo spectent emblemata : dextera dextrae

6 consita ; cumque suo compare turtur : amas.

7 Hoc sane liceat : dum me tamen oderis unam ;

8 quamlibet ex aliis insipienter ames.

9 Simia missa quoque est, et cercopithecus, et ales

10 discolor, Eoae psittacus erro plagae.

11 Muneribus visis, quibus exaequanda rependam !

12 Agnovi genii symbola certa tui.

13 Scilicet humanos mores imitantur ut illi ;

14 et risum, mimo subsiliente, creant :

15 sic tu Naturae dum callidus exprimis ora ;

16 ejusdem dici simia vera potes.

17 Haud equidem invideo, quod Princeps lege recepta

18 diceris. Haec artis gloria prima tuae est.

19 Si tamen admittis, nomen tibi dignius edam.

20 Majus adhuc virtus conciliare potest.

21 Disce prius castis tua pingere moribus ora :

22 disce prius placitis non inhiare bonis.

23 Non tantum modicus Princeps, sed major Ibero

24 Rex eris. Hunc titulum, qui bene vivit, habet.

25 At nondum appares sceptris regalibus aptus.

26 Qui servit vitiis quomodo liber homo est ?

27 Cui Puer insultat Paphius : quem verberat arcu,

28 collaque captivi sub pede pressa tenet.

29 Nam quibus illecebris incautam fallere leno

30 niteris, blandis illaqueare dolis ?

31 In me tanta quidem spargis praeconia formae ;

32 posset ut auditis ipsa Diana rapi.

33 Jam sum Schoeneis ; jam sum Schoeneia Virgo :

34 jam neque Teutoniae pulchrior ulla Dea est.

35 Quae tam dura silex istis impulsibus obstet ?

36 Nec mihi stat rigido cornea fibra gelu.

37 Ambiguos sensi concusso pectore motus.

38 Immeritas etiam laus violenta trahit.

39 Et cur rejiciam, quod donat idoneus auctor ?

40 Si sum, cur faveam non Atalanta mihi ?

41 Sed, qui sic laudat, mercari velle videtur :

42 ac pretium linguae me petit esse suae.

43 Ergo tibi videor deludi posse puella,

44 cyprigenae pomis, te jaciente, datis !

45 Curras, stes, sedeas : pingas fingasve licebit.

46 Nec meus Hippomenes, nec paranymphus eris.

47 Commendas alios, atque inclita nomina profers

48 scimus, et Ausoniis civibus illa patent.

49 Bellini , palmae , Titiani , pagina fiunt :

50 Romanus Michael cum Raphaele suo.

51 Ultima, mi bone vir, de te fit quaestio. Quales

52 exprimis auctores ? Quos imitaris avos ?

53 Laudatur Durerus . Ego quoque laudo. Quid ultra est ?

54 Scilicet ut simus Symphoriane , pares.

55 Fortibus ut factis aequemus fortia verba.

56 Nullum majorem laus aliena facit.

57 Tu quoque Judittam Gonzagiadesque venustas

58 pone sub aspectus : Angelus alter eris.

59 Quid te Dureri Lucretia clara per Orbem ;

60 quid Caligaretti glauca Minerva juvat ?

61 Si pro Cassandra Xanthippen pingis anilem :

62 quam neque censores, Socratis esse putent.

63 Amphora si calamo signatur, et urceus exit.

64 Proque lupo vulpes, proque leone canis.

65 Si nescis aliud, quam vel simulare cupressum :

66 vel pavidum leporem, saetigerumque suem.

67 Dic : quoties de te, fecit, faciebat, in Urbe

68 cantatur ? Quota fert nomen imago tuum ?

69 Cujus in aulaeis, cujus monstraris in aula ?

70 Quis dicit : tantum Cinna peregit opus.

71 Sed nihil infirmo. Neque enim, quia nescio multa,

72 compertum est ideo, te quoque scire parum.

73 Fac modo me gnaram, tabulasque ostende : favebo

74 laudibus ante alios quoslibet ipsa tuis.

75 Jamque tibi faveo. Plura ac majora requiris ?

76 Esse utinam posses, Symphoriane, meus.

77 At meus esse nequis. Voto est aliena voluntas ;

78 promissamque sibi me tuus alter habet.

79 Ditior hoc non es, promas licet omne metallum ;

80 quantum Pactoli ripa Tagique vomit.

81 Pace tua dicam : modica est opulentia vestrae

82 artis ; et innumeri, qui celebrantur, egent.

83 Vidi pannosum quandoque incedere Apellem ;

84 pro lauta vacuum qui dape sumpsit olus.

85 Quamvis penderet pictis onerata canistris,

86 artificis mensam pauperis ante Ceres ,

87 vidi corrosum gnatis apponere panem.

88 Mandebant farris mucida frusta nigri.

89 Plorabant pulli : mater miserabilis una.

90 Nil facit ad stomachum vanus inopsque color.

91 Schwarzius ipse tuus, fama usque ad sidera notus ;

92 qualem laudasti, Cinna diserte, mihi :

93 Iro pauperior tandem decessit. In arca

94 dicitur argenti vix habuisse scobem.

95 Fertur adhuc hodie naulum debere Charonti .

96 Defecit miserum nummulus iste, triens.

97 Paene, quod ad feretrum lacrimas excussit inanes,

98 exequiis caruit flebilis umbra suis.

99 I nunc, et jacta centum sestertia. Frustra

100 ad Scaldim causam magnaque dicta crepas.

101 Nam quotus est isto labente Rubenius aevo ?

102 Aut quis, qui micas colligat hujus, erit ?

103 Rara avis in terris. Peregrini veris hirundo

104 tempora praeveniens, hic, puto, Belga fuit.

105 Ille quidem meritos opibus cumulavit honores.

106 Quae poterant hominem nobilitare novum.

107 Sed magno ex numero primus monstratur et unus.

108 Squalet, et in trivio cetera turba jacet.

109 Hic quoque, non cuivis contingit adire Corinthum,

110 esse rear verum, quod Venusinus ait.

111 Vive Midae Croesique bonis dignissime pasci.

112 Possideas omnes Pygmalionis opes.

113 Sed madidos vita fratres, quia cuncta veremur.

114 Vitanda est sociis crebra popina tuis.

115 Egregium hoc hominum genus insanabile, semper

116 potat, et assiduo proluit ora mero.

117 Tot sunt frugales fortasse, quot ostia Nili ,

118 ex centum, septem vix reperire queas.

119 Malunt ex vitro rubrum sorbere colorem.

120 Commissus lino siccius ora rigat.

121 Spernitur in muro plantata a Zeuxide vitis,

122 gratius ex vera vina bibenda fluunt.

123 Ergo diu noctuque tenent spumantia musto

124 pocula ; qua fuerat concha tenenda manu.

125 Italicae quo fama Scholae ? Stoa vestra lupanar

126 rectius, aut pecudum mandra vocanda foret.

127 Nota lues : nullos pictoribus atque poetis,

128 majores foedae Cypridos esse popas.

129 Tot Veneres Veneri , frontes sine fronte pudendas

130 immolat amborum, corpora nuda, furor.

131 Sunt qui nil aliud chartis inducere possunt

132 praeter Hamadryades , cum Satyrisque lupas.

133 Hic ponit vestes : hic Salmacis Hermaphroditum

134 implicat. Ex illo femina mollis aqua est.

135 Venatur virides pecoris Deus , ecce, Napaeas .

136 Hoc stat, ais, centum milibus artis opus.

137 Non ego dem septem nummos. Insumere gazam,

138 atque oculum tanto pascere, stultitia est.

139 Ut bene de vivis fatear functisque mereri :

140 culpa tamen multos non facit una reos.

141 Vana superstitio per vos increscere coepit :

142 diis quoque sacrilegis est patefacta via.

143 Primus in orbe Deum statuit timor. Impius illum

144 primus item pictor sustulit arte sua.

145 Innumeros finxit falsos, verumque removit,

146 fingendi causam mors inopina dabat.

147 Forte patri gnatus Fatis praereptus acerbis,

148 aut matri soboles occidit ante diem.

149 Ille leonis atrox instar furit, illa leaenae.

150 Deflebant catulos orbus et orba suos.

151 Mitiget ut saltem tenuis praesentia luctum ;

152 funus adumbratur : supplet imago vicem.

153 Defuncti effigies Laribus suspenditur altis :

154 paullo post cultos inter habenda Lares.

155 Accedente situ, succrevit gloria Larvae.

156 Numen habebatur, quod neque nomen erat.

157 Huic caput inclinant : huic vina et tura ministrant.

158 Ponitur ad flavos plurima cera pedes.

159 Spicea serta gerens in imagine filia, dici

160 post aliquot messes debuit alma Ceres .

161 Illius natam, dum laeta vagatur in horto,

162 abstulerat, rapta virginitate, procus.

163 Infremuit genitrix. Quia cara Proserpina , picta est :

164 credita in Elysium denique rapta nemus.

165 Credita Plutonis conjux, Hecateque triformis :

166 matribus infernis exululata nurus.

167 Purpureus juvenis, turgentique uvidus ore,

168 mortuus autumni tempore, Bacchus erat.

169 Hoc illi dederat, lustris ter quinque peractis,

170 artificis, curva falce putanda, manus.

171 Hinc tot falsorum prostat jam turba Deorum :

172 semibovesque viri, semivirique boves.

173 Saturnus, Janus, Liber, Silenus, Apollo :

174 Vesta, Thetis, Cybele, Delia, Juno, Rhea.

175 Mercurius furtis gaudens, Cythereia stupris :

176 Marspiter arma sonans, Juppiter igne tonans.

177 O utinam formata Jovis cum fulmine primo

178 obruta fulmineis esset imago rotis.

179 Atqui et virginibus, dices, sacravimus aras.

180 Laudo : nec inficias, maxime pictor, eo.

181 Vidi Caecilias : Agnes spectantur et Agnus ;

182 calcat Thecla feras, et Catharina rotas.

183 Sed vidi in vestris Erycinam saepius aris ;

184 quam Divam Costo Pallada rege satam.

185 Plura pudicitiae saeva irritamina laesae

186 intulit obscena lubricus arte labor.

187 Susannam quoties nudam violatis in horto !

188 Non poterant gemini quam violare senes.

189 Jessiden semel una lavans fataliter ussit.

190 Accendunt plures vestra lavacra faces.

191 Semper, io, semper vobis Diana lavatur.

192 Non satis est, visam turpiter esse semel ?

193 Forsitan et nostram faciem committere vulgo,

194 quae tua libertas est male sana, voles.

195 Deprecor indignans, quamvis hoc Tyndaris optet,

196 prostitui medio publica lena foro.

197 Contenta est oculis Superum mea forma probari,

198 illis si placeo, sum speciosa satis.

199 Casta palam refugit vultu quocumque videri.

200 Quo velata magis, pulchrior intus erit.

201 Si qua potest capitis sacrum deponere peplum ;

202 huic quoque cum zona perdere serta, leve est.

203 Jam delibatur media plus parte pudica,

204 cujus in aprico pendet imago loco.

205 Ut tamen ipsa velim faciem praebere colori :

206 quid facies ? Visum non subit iste decor.

207 Uranie non est corpus, sed corporis hospes

208 Spiritus aetheriis sedibus ille venit.

209 Quomodo me pinges ? Cujus tibi nulla videndae

210 copia, ni claudas lumen utrumque, datur.

211 Virtus, est animae verus color. Hic latet intus.

212 Interiore sinu conspicienda mico.

213 Hoc quoque, si nescis, jam dudum est ille receptus,

214 quem primum et solum dignor amore meo.

215 Illius effigiem veram mihi siste : favorem

216 non aliter certe, sic meriture meum.

217 Pinge crucem, qualemque tibi descripsero, querno

218 stipite suspensum saucia membra virum.

219 Palleat : et, quoniam violae color ornat amantes ;

220 accumules violas, quotquot habere potes.

221 Suffixus clavis, concretus sanguine crines.

222 Satque, ut sit major, nullus in ore decor.

223 Bina premant sentes et acuti tempora rhamni.

224 Quod caput amplectar, talia serta decent.

225 Vulnera per lacerum stillent immania corpus.

226 Ut sunt, quina tamen fac spatiosa magis.

227 Frange oculos : melius sic integra lumina cernam.

228 Obscura vultum : clarius inde nitet.

229 Misce et livorem : totus fuit una cicatrix.

230 Adde rubens ostrum : fluxit, ut unda, cruor.

231 Cernuus in mediae nutet confinia mortis :

232 immortalis ibi nam mea vita latet.

233 Hic meus, hic meus est, quem stringo tenacibus ulnis,

234 sponsus. Abi pictor. Jam tuus alget Amor.

ALLONIUS PHISCO, MATHEMATICUS URANIAE.

U1_5 v.1 Qui trutinat montes, terram metitur et undas :

2 concita qui sistit flumina, pigra movet :

3 qui pelagi numerat guttas, et sidera coeli :

4 signaque Zodiaci per duodena meat :

5 qui tempestates, Lunae Solisque labores,

6 publica qui mundi praevidet ante mala :

7 si sinis Uranie , tantusque ac talis amator

8 te salvere jubet, tempus in omne, suam.

9 Possem etiam magnetis acu mea figere verba :

10 quo nullum ingenii clarius exstat opus.

11 Utque lapis virtute sua mirabilis ipse est ;

12 sic nostri inventi suspicienda fides.

13 Tango stylum : tactoque legas distantia longe :

14 certior ad votum littera nulla venit.

15 Non tamen hunc lapidem mihi jam tractare vacavit.

16 Fortior ipsa trahis. Vis tibi major inest.

17 Tu facis, ut scribam consueto more procorum,

18 pectoris, o magnes, conscia gemma mei.

19 Ut rigeant solido constantia lumina ferro :

20 nostra tuum visu cogis obire Polum.

21 Huc contendit Amor remis velisque profectus.

22 Altera non potior sit Cynosura mihi.

23 Blanda fave coeptis, et in aequore dirige cursum.

24 Intrabit portum laeta carina suum.

25 Optimus ut quisque est, sic addictissimus astris

26 semper, et astronomis, ac tibi, Virgo, fuit.

27 Per reges numeramus avos. Chaldaea vetustas

28 testis, et Assyriae Persia juncta plagae.

29 Quosque ad Bethlehemias sidus venerabile cunas

30 duxit, odorifera de regione, Magos .

31 Parthenope Alphonsum, Ptolemaeum Memphis adorat.

32 Rex meritum stellis cinxit uterque caput.

33 Ambo gemmiferis hanc praeposuere coronam,

34 quam tua sideream frons, Ariadna, tulit.

35 Ad nos spectat Atlas , caelum qui vertice fulsit :

36 donec in Herculeo nobile sedit onus.

37 Nostri Alpharabius, Manilius, Omar, Aratus,

38 Euclides, Proclus. Quosque referre mora est.

39 Hipparcho veteri praefert Florentia Paulum,

40 Tychonem Archytae Dania tota suum.

41 Tycho mathematicae classis fuit ultima Thule.

42 Ultra nec clavum Clavius ipse regat.

43 Sistendum fuerat doctis, ubi destitit ille.

44 Propterea Thulen , ultima claustra voco.

45 Hoc ego perfeci Sphaeram monstrante Magistro.

46 Unus prae cunctis iste magister erat.

47 Ardua stat turris, stagno circumdata curvo :

48 populea silva consita ripa jacet.

49 Huc ego tendentem, sublustri nocte, sequebar

50 pervigil adjutor, continuusque comes.

51 Tum vero innubi defigens lumina caelo,

52 caelesti docuit me quoque voce loqui.

53 Protendensque manus, en, Phisco, aiebat Orion

54 hoc gladio totam findere posset humum.

55 Cassidis en conum, cristasque ardore comantes !

56 Cingula quot bullis, ecce, superba micant !

57 Aspice sublimis labentia sidera Mundi :

58 certa ut in occiduas lege vehantur aquas.

59 Ut quaedam renuant, vel tardent aequore tingi :

60 pleraque curriculo praecipitante ruant.

61 Circuit Arctophylax, Helicenque minaciter urget.

62 Sicca tamen mergi Parrhasis ursa fugit

63 ut rutilat Pollux , fratrique arridet amice !

64 Idem, mutato nomine, Castor erit.

65 Lactis in Oceano remis propellitur Argo.

66 Stellifer Eridanus picta per arva fluit.

67 Plurima cognosces, verarum imitamine rerum,

68 Piscibus et variis assimilata feris.

69 En oculum Tauri, spoliumque immane Leonis !

70 En aquilam ! Placido mobilis igne volat.

71 Haec avis arripuit Phryga , pincernamque futurum

72 sustulit ad mensam, Juppiter, ungue tuam.

73 Aureus hic Aries Phryxi, qui perdidit Hellen.

74 Hoc est Europe trans mare vecta bove.

75 Nonne vides ignes Lunam stipare minores,

76 ordine tam longo, quam radiante via ?

77 Hic praeit, hic sequitur. Credas agitare choreas.

78 Dispositos gyrat tam bene quisque pedes.

79 Talibus ostentis nos oblectare solebat.

80 Cimber, qui summus, Caesare teste, fuit.

81 Credis et hoc nobis ? Me contemplatus, et inter

82 stellas Erigonem , Andromedamque videns :

83 talis erit, dixit, vel Virgo simillima tali,

84 olim quae cupiet nubere, Phisco, tibi.

85 Sic tua fert Genesis primoque horoscopus ortu

86 annuit, et blando numine mota Venus.

87 Huc ades e caelo promissa ac debita Nympha :

88 certe prae stellis omnibus una places,

89 quo, nisi ad astronomum vultus Astraea reflectat ?

90 Uranie proprii nominis esto memor.

91 Quo, nisi ad Uraniam caeli vertatur alumnus ?

92 Admonet officii cura laborque mei.

93 Utque vides, paribus studiis retinemur uterque :

94 inque vicem tibi me, te mihi jungit Hymen.

95 Indecoris nec te venturam in jura mariti,

96 nupta Mathematico, degenerisve puta.

97 Invenies aliquem, visis qui dixerit astris,

98 Cum caelum aspicio, quam mihi sordet humus !

99 Arte mea totum, modo pes stet in aere fixus,

100 terrarum a propria sede movebo globum.

101 Arte mea summas ascendent flumina turres :

102 rursus et in vallem praecipitata ruent.

103 Arte mea, aligerum plumbum per inane volabit :

104 sulpur inexstinctae lampadis unda vomet :

105 arte mea Solem referet crystallinus orbis :

106 qualis ab Eoo surgere fonte solet.

107 Arte mea, vitro Siren inclusa natabit :

108 adque lyram saliens Virgine ludet aqua.

109 Arte mea statuens numeratis regia saxis

110 culmina tot dicam, saxa colossus habet.

111 Eminus ingentis succendam robora navis :

112 aequoreque in medio fiet adusta cinis.

113 Nec tamen infartum pyrio tonitrale metallum

114 pulvere, fulmineis exonerabo globis.

115 Opponam speculum facili tantummodo flexu :

116 non aliter, clypeum quam Geta Thraxque suum.

117 Aeris in umbonem convexum, flammea forti

118 sole lacessitum rectaque tela cadant :

119 collectos centro radios jaculabor in hostem.

120 Juverit urendas nec maris unda rates.

121 Nempe Syracusis se defendentibus olim,

122 hoc Siculus civis fortiter usus erat.

123 Heu mihi, si solam te non accendere possum :

124 et triplicis ferri in pectore frigus habes.

125 Virgo meis assuesce libens mitescere votis.

126 Tam mollem sexum non decet iste rigor.

127 At non et totum Phisconem ex carmine nosti.

128 Plura tenet, paucis quam numerare queat.

129 Christophoro videor mihi non minor esse Columbo ;

130 orbem qui reperit perdomuitque novum.

131 Praecessit tantum : laudes non abstulit omnes.

132 Exaequet sumptus regia gaza : sequar.

133 Et sequar Americum, Magellanumque, Dracumque :

134 quotquot sub pedibus nos habuere suis.

135 Sub Tropicum cancri, nudos veniemus ad Indos :

136 semper ubi Meroe torrida Sole calet.

137 Nullam ubi, vel dextram tibi nunc miraberis umbram,

138 a laeva capitis serpere parte tui.

139 Aspicies cristata suis capita alta sagittis.

140 Annulus inseritur naribus : ora tument.

141 Lumbos praecingunt pennis. Fert dextera clavam.

142 Herbarum succo pingitur uda cutis.

143 Rex horum assiduo radicem mandit odoram :

144 quem, pro lectica, pensile rete gerit.

145 Quamquam non opus est, pedibus percurrere Mundum :

146 aut longinqua cava puppe secare freta.

147 Ne labor, Uranie, vel te via longa fatiget ;

148 cuncta sub aspectus unica mappa dabit.

149 Cosmographus mecum te per compendia ducam,

150 quae neque Triptolemus novit, et ipsa Ceres.

151 Quamvis aligero serpente vehatur uterque ;

152 et volucrem currum ventilet aura levis.

153 Unius folii Liber, et non grande volumen,

154 exhibet immensas totius orbis opes.

155 Clauditur hoc gyro ; quidquid complectitur aer,

156 quidquid terra parit, quidquid Olympus habet.

157 In tabula videas aeque, quo cardine caeli

158 diversis jaceant maxima regna locis.

159 Monstrorum fecunda parens hoc Africa tractu ;

160 divitis hoc Asiae barbara terra jacet.

161 Oppida cum castris numerare licebit et urbes.

162 Coctilis hic Babylon, hic sita Memphis erat.

163 Surrexere novi post diruta moenia muri.

164 Euphrates, Tigris, Nilus, ut ante, fluunt.

165 Ultimus hoc barathro caput abscondisse putatur.

166 Jam tantum septem bracchia nuda patent.

167 Ecce Palaestinam , Libanique virentia terga.

168 Hic Banda, hic mixtis est Balaguata Syris .

169 Cernis Abyssinos, Mardochos, atque Javanos ?

170 Hic habitant Cafri : gens fera, siqua fera est.

171 Haec elephantorum patria est : haec ora camelis

172 utitur. Hic frenis impediuntur oves.

173 China potens fastuque ferox : numerosus Japon.

174 Florida nil spinas praeter et arma parit.

175 En, decantata est haec illa Canaria felix :

176 unde sua excellens nomina sumpsit avis.

177 Heu me ! non ludos, heu ! nondum cetera dixi.

178 Uranie , jam nunc pande, quod opto, sinum.

179 Pegmata suspendam nullo nitentia tigno.

180 Nixa tamen jures : machina tanta crepat.

181 Armatis venient e nubibus, inque theatrum

182 descendent prono corpore Martis equi.

183 Si volo, stat templum positis immane columnis :

184 falsus ubi refluas Nereus egit aquas.

185 Vix oculum vertas : eadem structura dehiscet ;

186 Hesperidumque recens fertilis hortus erit.

187 Ridebunt flores : ridebunt aurea mala

188 arboris : Uraniae qualia vultus habet.

189 Vis, ut in orchestram prorumpant plana viarum ?

190 Et fiat campus, quod fuit ante domus ?

191 Nulla mora est : subitis mutabo frondibus urbem.

192 Uva teget colles : vestiet arva seges.

193 Silenus tardo curvus gradietur asello :

194 et Fauni comites otia ruris agent.

195 Protinus, ad nutum, simulati germina veris,

196 horrida momento depopulatur hiems.

197 Crinitum calvus Maium migrare December

198 coget : et in scenam grando nivesque cadent.

199 Nonnumquam veros imitamur fulminis ignes.

200 Insternit canam saxeus imber humum.

201 Audiet ipse Tonans, dicetque : hic nubis hiulcae

202 esse solet strepitus, cum mea tela probo.

203 Efficiam, celeres ut libret lignea pennas,

204 ac volet occultis acta columba rotis :

205 indicet ex auro fabre factus araneus horas ;

206 visceraque in mensae circinet orbe sua.

207 Adjice jam dictis me prosagire futura.

208 Vulgo fatidici numinis esse loco.

209 Dii sumus in terris : neque nobis major Apollo est ;

210 intra cortinam mugiat usque licet :

211 multaque ab Aonio spiret praesagia luco ;

212 concitet et sacras Phocidos omnis aquas.

213 Nos paria audemus sine motu fontis equini.

214 Nulla per obscurum sibilat aura nemus.

215 Spernentes Tripodem, solis innitimur astris,

216 pendet ab his nostri Diphthera vera Jovis .

217 Hinc derivamus monitus : arcanaque Fata

218 monstrant Oleniae vellera visa Caprae.

219 Quid matutinae dubitanda crepuscula lucis ;

220 quid serus Vesper, noxque soporque vehant.

221 Quid vacuo cornu, quid pleno nuntiet ore

222 Luna : quid expallens, aut rubicunda genas.

223 Proelia ventorum, ventisque tonitrua mista,

224 frigoraque et madidos, vel sine nube dies,

225 signamus fastis ; multo praedicimus ante

226 ubertatis opes, bella, venena, famem.

227 Ex nobis sterilis, vel opimus dicitur annus.

228 Scita Kalendarum continet ista liber.

229 Praedico : nisi, te, nisi me tibi junxeris uni :

230 omine non fausto cuncta sinistra cadent.

231 Assensum praebe : totus consentiet aether :

232 laetaque cantantes experieris aves.

233 Utque velis (utinamque velis) haec splendida, nostro

234 quantumvis voto dona minora cape,

235 quod referat varias, vitrum tibi mitto trigonum,

236 irides, et pictis atria plena rosis.

237 Apparent viridi pendentes aere silvae ;

238 Hyblaque cum pratis, Coryciumque nemus.

239 Florida in acclives cuneos tentoria surgunt :

240 qualis et in tremulis flamma renidet aquis.

241 Colludunt beryllus, onyx, hyacinthus, iaspis.

242 Multus ubique color, nullus et omnis adest.

243 Praeterea donanda tibi debetur imago.

244 Prima quidem facies, lurida, curva, minax.

245 Si plebs aspiciat rudis atque ignara : Medusam

246 anguineis cinctam crinibus esse putet.

247 Admoveas oculum puncto : spectabis Adonin.

248 Acis erit, sponsus, Siceli Nympha, tuus.

249 Me miserum ! nostro nova si Galatea moveris

250 nequidquam ingenio, difficilisque manes.

251 Quid ? Quod in abstrusos rerum simulacra recessus

252 Adriaco fundam qualiacumque tubo.

253 Plenus fusilibus formis immittitur aer :

254 qua cerebrum noctu Morpheus arte subit.

255 Protinus antipodes nanos objecta papyrus

256 excipit. Erectos altera charta refert.

257 Heu mihi ! quod nanus quoque se penetraverit una,

258 certa nimis figens tela Cupido puer.

259 Improvisus enim tacitas immiscuit alas :

260 et nunc in vacuo pectore regnat Amor.

261 Adjicimus speculum, quod nos conflavimus ipsi.

262 Vix hoc crystallus clarior esse potest.

263 Utile, cum Libyco distingues pectine crines :

264 aut quoties formam conciliare cupis.

265 Insuper, oppositum soli, me luce reflexa

266 exhibet. Ingenio disce favere meo.

267 Hoc igitur, donec firment conubia taedae,

268 perpetuum nostri pignus amoris habe.

URANIA ALLONIO PHISCONI MATHEMATICO.

U1_6 v.1 Ut tua laxata est filis, et Epistola lecta :

2 sensimus insolitis cor tremuisse modis.

3 Obstupui confusa genas ; et fronte relicta

4 surrexere comae : diriguique gelu.

5 An Deus, an magus est, scripsit qui talia, dixi :

6 tantaque promittens, ater an albus homo est ?

7 Quod mihi magnetis tribuas sine pondere vires ;

8 scimus, adulanti quae sit habenda fides.

9 Non traho te, quod ais. Sua quemque insana voluptas,

10 ac te praesertim stulta libido trahit.

11 Candori ignoscas. Non sum me judice tanti ;

12 inter formosas ut nigra gemma vocer.

13 Scilicet ante nefas illustria nomina dantur.

14 Post scelus, abjectum stramen et alga sumus.

15 Forma pudorque bonum fragile est, sed firmius, opto

16 propositum maneat, quam tua dona, meum.

17 Confiteor : speculi missum mirabile munus

18 decidit in terram. Futilis orbis erat.

19 Frusta jacent dispersa solo. Tua numina testor,

20 sacra Syracosii quae colis ossa senis.

21 Dum manibus servans conum explorare laboro ;

22 elapsus subito, me renuente, fuit,

23 forsan et ipse tuus vitro splendente probetur

24 non durabilior, qui simulatur, amor.

25 Iridis utque color, te judice, nullus et omnis ;

26 sic amor apparens, nullus et omnis adest.

27 Falluntur donis speciosis saepe puellae :

28 quomodo viscatae decipiuntur aves.

29 Si verum est, quod amas : cur non ex aere polito

30 misisti solidum, nobilis auctor, opus ?

31 Vitrea non durant pascentia munera visum.

32 A minimo flatu talis arena perit.

33 Nec tu succense. Facilis jactura bonorum :

34 qualia Fortunae cernimus esse levis.

35 Tune coruscantis credebas atque subacti

36 pulveris aspectu, me potuisse capi ?

37 Atqui non soleo nitidis specularibus uti :

38 cura nec Idalii pectinis ulla tenet.

39 Siqua volet Virgo dimittere nominis usum,

40 et castum certa jungere lege torum :

41 haud ea propter opes, aut dona fugacia nubet :

42 mutua legitimus foedera sancit amor.

43 Plus multo est, votis quod me certantibus ambis :

44 innuba, quod videor digna favore tuo ;

45 quod mire sollers opifex spectacula centum,

46 mille novas artes polliceare mihi.

47 Metator caeli, geometres, pictor, aruspex,

48 augur, Schoenobates, nauta, Tragoedus ades :

49 Magna, nec invideo, magnasque moventia mentes

50 nomina. Dent Superi plura, dabuntque, precor.

51 Ah, tener Alloni ! quandoque scientia, ne nos

52 strangulet, est numero diminuenda suo.

53 Divide tot dotes : non sufficis omnibus unus.

54 Vitibus haud prodest luxuriare nimis.

55 Jugera destituunt male multiplicata colonum.

56 Proficit exiguo limite cultus ager.

57 Quod bene te jactes, et grandia verba loquaris ;

58 nautica quae flatu trudere vela queant.

59 Si non ardalio es, certe potes esse videri.

60 Talis ego conjux ardalionis ero ?

61 Bellus es arte lyrae, quantus fuit Attalus olim :

62 depositaque lyra, bellus es arte pilae.

63 Credamus : neque enim mihi sit dubitabilis ille,

64 concita qui sistit flumina, pigra movet.

65 Qui trutinat montes, terram metitur et undas.

66 Vix ego te possim, Phisco , negare Deum.

67 Explorare libet. Speculeris in aere tantum,

68 scitor ; an et justum te duce surgat opus ?

69 Nam, nisi me fallo, successus judicat artes.

70 Eventus pretii libra fit apta sui.

71 Multa quidem spondes : tamen experientia mussat :

72 Famaque non timide testificata negat.

73 Arte tua, coluber vel aranea nuntiat horas !

74 Saepe nec ad Solem tangis, amice, scopum.

75 Vidimus errantes bene correxisse cylindros,

76 custodem nostri Baucida ruris anum.

77 Quas tabulas, bone vir, muro depangis aprico,

78 retrahe ad octonos, dixerat illa, pedes.

79 Fecit : et in puncto lampas Titania tempus

80 reddidit ; umbrantem restituitque stylum.

81 Hic lepor, ista fides, haec coetus gloria vestri !

82 Cum jactas, istud provenit, arte mea.

83 Arte tua nitens pennis testudo volabit !

84 Fac prius, ut plano tramite repat humi.

85 Arte tua volucrem ceram librabis in auras.

86 Icarus es, quando Daedalus esse cupis.

87 Arte tua, magni sumptu pereunte canalis,

88 nil profecturis fontibus haesit aqua.

89 Arte tua, steterant quae proxima culmina caelo,

90 diruta succusso procubuere solo.

91 Sic loculi procerum, regum fraudantur hiatus.

92 Dum struitis lapides, dilapidatis opes.

93 Multa Mathematicus temere promittit ; et audet.

94 Facta tamen verbis inferiora scias.

95 Si potes e medio proferre oracula caelo ;

96 et supra Phoebum Pieridesque sapis :

97 fac Domino lucrosa suo Sapientia prosit.

98 Eia : tibi vates vaticinare prius.

99 Cujus in amplexus ibis ? Quando omnia nosti ;

100 cur nescis sponsae foedera certa tuae ?

101 Jactatis vanos, ventosa volumina, Fastos :

102 fata Sibyllarum ceu veneranda decem.

103 Plurima narrantur Graias visura Calendas :

104 somnia, prudentum non meritura fidem.

105 Signatum nonis, implebitur Idibus : Idus

106 praedictas, nonis saepe videmus agi.

107 Venduntur positis caro mendacia nummis.

108 Pro verbis, populus cogitur aera dare.

109 Heu, miseris tantum constant exordia Jani !

110 An non dicatur Janus hic esse biceps ?

111 Nec modo bifrontem, sed eundem et saepe bilinguem

112 invenias. Gemino friget et ore calet.

113 O quoties signum nivis algorisque tremendi

114 ponitur : et Zephyris mollibus aura tepet !

115 O quoties tepidum stillans promittitur Auster :

116 arvaque cum fluviis, flante Aquilone, rigent !

117 Versuti quales jam notae fraudis agyrtae ;

118 undosum populo circumeunte forum ;

119 pro botris fungos, pro baccis poma loquuntur :

120 alia pro caepis, pro cerasisque nuces.

121 Qui non vult falli, teneat contraria fastis.

122 Fixa leget quoties nubila ; nulla legat.

123 Pro pluvia sudum ; glaciem pro fulmine ponat.

124 Vincet ridiculas hac ratione minas.

125 Aestus erit ? Densas ursi circumspice pelles ;

126 pluraque languenti suffice ligna foco.

127 Acre gelu ? Nullas opus est conducere vulpes.

128 Arcebit gelidum trita lacerna Jovem.

129 Fumabit rapidis fortasse vaporibus aer :

130 haud aliter, quam cum Sirius urit agros.

131 Saepius agricolae discernunt doctius annum :

132 perque suas numerant tempora certa vices.

133 Praecipiunt ventos : (horum quoque gratia fratrum,

134 rara ; nec Hippotades abnegat ipse pater.)

135 Praesensuque notant discrimina Solis in ortu :

136 ancipites lunas, Mercuriique dolos.

137 Auriculas asini vestris Rex praetulit unus.

138 Dixerat his motis : demite frena ; pluet :

139 cumque reducendis venatica plaustra molossis

140 sistite. Caeruleis imminet imber aquis.

141 Unus ad haec ringens : quae vani caussa timoris ?

142 Panicus inceptum cur remoratur iter ?

143 Venari jubeo. Nihil hic discriminis. Aura

144 Dianae studiis aptior esse nequit.

145 Ite bonis avibus : constans promitto serenum.

146 Ite bonis canibus : certior, auctor ego.

147 Itur. Itum vix est : cum Juppiter omnis, et omnis

148 Juno madet. Nimbi, qua data porta, ruunt.

149 Abruptique micant laceratis nubibus ignes,

150 cum tonitru. Relegit tota caterva viam.

151 E campo reduces asinus clamore feroci

152 excipit ; et rauco fortius ore rudit.

153 Vapulat astrologus furcis, sannisque jocisque.

154 Cetera continuus poena cachinnus erat.

155 Riserunt Dryades : risere et Oreades omnes ;

156 et Satyri bifido subsiliere pede.

157 Arcadicam pecudem placuit redimire corona,

158 sumpta de ramis, Thessala Virgo, tuis.

159 Judice me, quadrupes ostro velandus, et alta

160 prae Tychone fuit dignus ad astra rapi.

161 Jamque illo radiare loco : quo Castoris albus

162 fulget, et alatus Bellerophontis equus.

163 Proh ! quae monstra Polo miseri statuistis utroque.

164 Stridet apud Boream major et Ursa minor.

165 Scorpius et Cancer, Delphin, sed et ipse Medusae

166 inter Centauros trux quoque vultus adest.

167 Hinnit equus, rugit Nemees Leo, sibilat Hydra,

168 balat ovis, mugit bos, ululantque canes.

169 Augiae stabulum vestri, puto, regia caeli est !

170 Herculis emeriti sudat ubique labor.

171 Adde, quod inter vos summa est discordia rerum.

172 Quaeque serit litem secta superba novam.

173 Alter enim liquidi nos lactat imagine caeli :

174 alter idem solido firmius aere putat.

175 Huic stellae per inane natant, ut in aequore pisces :

176 illi sunt fixae, sicut in orbe globi.

177 Hic probat immoto terram Titane moveri,

178 producens tabulas, docte Polone, tuas.

179 Iste negat : totoque, ait, axe Copernicus errat.

180 Sarmata, quis mentem devius error agit ?

181 Sarmata, quae patrium gyrat vertigo Booten !

182 Sarmata, quo capitis tegula rupta modo est ?

183 Credo equidem, nec vana fides : sine fine tuenti

184 plurima noctivagas damna creare faces.

185 Multi adeo ex vobis stellis fatalibus icti,

186 impressum cerebro non leve vulnus habent !

187 Martis obest acies, observatique Triones.

188 Cynthia nocturnum verberat alba caput.

189 Astrologus pernox plures, quam Luna laborans

190 creditur eclipses corde animoque pati.

191 Illa tamen redit ad sese, vultumque serenat

192 fratris ope, et tenebras discutit ore suas.

193 Sed quotus aspecto semel obfuscatus Olympo ,

194 lumen ad amissum judiciumque redit ?

195 Ut Phaethon curru semel est excussus ab alto,

196 numquam praecipites deinde recepit equos.

197 Haec tibi sic refero : non quod jam vulnera passum,

198 viribus hellebori fortis egere putem.

199 Vivis, et exultas (vivas, precor) integer aevi :

200 certaque florenti sanguine vena tremit.

201 Et rubor in malis, et flos juvenilis in ore :

202 et validum caput est, ingeniumque micat.

203 Nec non et pretio, nec non et dignus amore :

204 et peream, si non bellus et aptus homo es.

205 Sed metuo ne, quod potuit contingere multis,

206 et tibi contingat. Casus ubique valet.

207 Obscuris volitant passim infortunia pennis.

208 Sollicitam reddit me tua, Phisco , salus.

209 Nam quamvis nullas mediter conjungere taedas ;

210 certe aliquem culpa nolo perire mea.

211 Parcius ergo tubis rimantibus utere caelum :

212 Quippe maligna diu sidera visa nocent.

213 Praecipue vita Capricorni sidus iniquum.

214 Arietat in frontes : cornibus ora ferit.

215 Post hunc, ingentem metuas Orionis ensem.

216 Imminet hinc capiti maxima plaga tuo.

217 Falx quoque Saturni curvato dente timenda est.

218 Iste senex pueros falce virosque metit.

219 Inflictum nullo cures medicamine vulnus.

220 Vitta piae Matris, cuspide laesa, nocet.

221 Quo magis Haemonios etiam vitaveris arcus.

222 Lucida Nessaeum spicula virus habent.

223 Heu ! fuge serpentem, qui nexibus implicat Arcton.

224 Causa venenato mortis in angue latet.

225 An dubitas, nocitura tibi, quae brachia curvat

226 Scorpius ? In cauda noxia stella sedet.

227 Ah, miser Alloni ! jam saucius esse videris :

228 qui speres nostri foedus inire tori ?

229 Serius hoc poscis. Dudum praevenit amator

230 dignior. Alterius jus violare cave.

231 Scribis, ut ex proprio conubia nomine discam :

232 clara Mathematicum poscere Fata virum.

233 Crede mihi, nondum potavi flumina Lethes .

234 Uranie memor est nominis usque sui.

235 Ut non displiceas ; tamen haud potes esse maritus.

236 Alter nobilior me sibi vinxit Hymen.

237 Non ignoramus, cujus vox illa feratur :

238 Cum Caelum aspicio, quam mihi sordet humus !

239 Scimus et hoc : visis idem quod dixerit astris :

240 pulchrior o quanto est, qui super astra nitet !

241 Ille mihi ante alios, qui me, qui condidit illa,

242 milibus e multis semper amandus erit.

243 Quantumvis toto me latius aethere pascam :

244 non satiant animum summa vel ima meum.

245 Despicienda mihi promisit sidera sponsus.

246 Omnibus ex aequo suspicienda patent.



Yüklə 0,5 Mb.

Dostları ilə paylaş:
  1   2   3   4   5   6   7




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©azkurs.org 2020
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə